- AEGIPAN
- AEGIPANa poetis Pan est cognominatus, quod pedes caprinos haberet. Inde Aegipanes homines nudi, leves, et caprinos pedes habentes. Propert. l. 3. eleg, 16.Mollia Dircaeae pulsabunt tympana Thebae, Capripedes calamô Panes hiante canent.Mela l. 1. c. 8. Blemmyis capita absunt: vultus in pectore est. Satyris, praeter effigtem, nihil humani, Aegipanum quae celebratur, ea forma est. Satyrorum autem Aegipanumque in Libry eôdem modô, iisdemque pene verbis meminêre Plin. l. 5. c. 8. Solinus, c. 34. et Martianus Capella. Nemo tamen addit, qualis fuerit forma Aegipanum.Posteriores duos ignorâsse facile crediderim, an vero Plinius etiam ignorârit, non attinet quaerere. Sane neque in forma huius monstri conveniunt, si tamen monstris accensenda sunt ea quae sunt mera Graeculorum commenta. Salmas. in Notis ad Solin. ex Parallelis Minoribus Plutarchi adstruere conatur, Aegipana illum esse, quem Romani Silvanum vocant. Sed vero valde infirmô nititur tibicine; neque enim quidquam certius, quam libellum istum esse porsus Plutarchô indignum, cum nugacissimus sit, ac eiusdem plane auctoris, atque sit ille de fluminibus, qui et ipse nomen Plutarchi prae se fert. Porro tantum inter se differunt Silvani et Aegipanes, ut difficilius aliquid reperias, in quo conveniat, quam in quo discrepant. Aegipanes enim non ut Silvani cum humana facie pingebantur, verum caprinâ prorsus, imo αὐτοχρῆμα capri erant superne. Pingebantur praeterea cum cauda piscis. Causa nominis haec est; Aegipan Iovis fil. ex capra Boeotia esse fingitur, quam etiam Oleniam vocavêre. Alii Iovis collacteum faciunt, natumque ex Aega Panis coniuge; hinc Aegipana dictum aiunt. Iuvisse hic dicitur sovem in bello contra Typhonem. Quia autem primus invenit concham marinam, quâ inflatâ, terrorem Panicum iniecit, ideo caudam piscis huic adfingi. Huius imaginem in caelo aiunt esse Capricornum. Theon ad Aratum: Ο῾ δὲ Αἰγόκερως ὅμοιός ἐςι τῷ Αἰγίπανι, κατεςηρίςθηδὲ ἐις τιμὴν τοῦ Πανὸς, εἰϚ γὰρ τοῦτον μετεβλήθη διωκόμενος μετα τῶν ἄλλων θεῶν, Scholiastes Germanici; Capricornus sane similitudinem habet Aegipanos; habet cnim posteriorem partem piscis, priorem capri. Ita quoque Hyginus Fab. 196. et alii, licet m ceteris huius fabellae partibus non conveniant. Causam vero quamobrem cum cauda pingebatur, hand reddit idem Theon; Εὗρε δὲ οὗτος τὸν κόχλακα εν τῆ θαλάςςῃ, διὸ παράσημον οὐρὰν ἰχθύος ἔχει. Aliam causam vero reddit Hyginus, et Germanici Scholiastes, verum de eo nos ad ipsum Aratum; verba sunt Is. Volsii in not. ad loc. cit. Melae. Dii faxint promissis steterit. Porro Aegipanum crebrae effigies occurrunt in antiquis Aegyptiorum monumentis, nempe Satyri αἰγοπρόσωποι, οὐρὰν ἰχθύων ἔχοντες. Nici. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.